VEHICULARIUS Fabricator

VEHICULARIUS Fabricator
VEHICULARIUS Fabricator
apud Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 5. Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe --- rhedarius, Vehicularius fabricator: est vehiculorum artifex, et quidem Vehicularius rhedarius in specie, qualis hic Maximus fuit, qui hoc genus vehiculi fabricabat, quod rheda appellabatur; sicut Vehicularius carpentarius, qui carpenta. At Vehicularius Cursus, apud Capitolin. eundem in Pio, c. 12. Vehicularium cursum summâ diligentiâ sublevavit: generalis est appellatio cursus publici, quae rhedas, cisia, verecos, angarias et omnia, quae in cursu publico usurparentur sive vehicula, sive animalia, compehendit; eo quod ab initio institutionis vehicula tantum, i. e. rhedae, in usu fuêre. Vide Salmas. ad utrumque loc. et plura de Vehiculario Cursu supra, ubi de Cursu Publico. Alias vox Vehiculi non rhedam solum, sed et Arceram, plaustrum tectum undique, quô infirmi vehebantur; et Basternam, quô matronae; et Carpentum, quô honoratioes; et Carros, Carrucasque Germanorum ac Gallorum; et Cisium; et Covinum Britannorum; et Eptredium et Essedum Belgarum; et Petoritum; et Ptlentum, et Tensam et Sabutam et Sarracum et Tumbrellum; omne denique Curruum genus, ut et Lecticarum ac Plaustrorum Sellarumque, quibus homines ad commoditatem, necessitatem, pompam, bellum, habitationem, alia, uti consuevêre, ambitu suô complectitur. Vide hîc passim, inprimis in voce Currus, et plura hanc in rem apud Io. Laurentium Ictum, de Re Vehicularia. Addo saltem, vehiculum quadrirotum Phrygum inventum facere Plinium, l. 7. c. 56. Vide quoque supra ubi de Bigis, Trigis, Quadrigis Veter. uti de Vehiculorum usu vetito Romanis, voce Septimontium: paenitentibus negato, supra ubi de iis: de more prisco Vehiculis iunctis pugnandi, voce Carrago.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”